- GEORGIUS Blandrata
- GEORGIUS BlandrataPedemontanus, vel Sebusianus Inquisitionem veritus, Ticino se, in Poloniam et Transylvaniam subduxit, ubi Ioh. Sigism undi Medicus factus, Arianismum disleminavit, Poloniâ quoque infectâ, inprimis postquam I. V. Gentilem eo vocaslet: Socinianismi ambo promotores strenui, a Laelio Socino, et nepote eius Fausto inprimis, dicti: a quo acceptam in Italia haeresin Blandrata propagavit, plurimis e nobilitate, etc. seductis. Occasio ipsi prima erroris a I. Paulo Alciato Mediol. fuit, et iam Genevâ ob negatam Christi divinitatem pulsus fuerat, unde Calvinus Vilnensi ministerio succensuit, quod hunc, qui apud alias gentes nullus erat, velut Angelum, recepislent: In Ep. Ab uno cognatorum, qui bonis eius inhiabat, trucidatus. A. C. 1611.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.